monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 13
Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an, etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae: licet, inquit, mihi filiam meam cui velim collocare. isto modo et repudium (si) remisero genero accusabor. male collocavi filiam? et multi alii; quid tibi videntur hi, qui +abducunt filias suas avari+ sed male eam (collocavi)? nec ob hoc damnabor: tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. ego istud an sine ratione fecerim, videbimus; satis est, si sana mente feci. deinde, an sic filiam collocare debuerit. hoc in haec divisit: an, etiamsi be(ne) meruit servus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde, an bene meruerit. de facto servi primum disputavit, deinde de animo. factum quale [num] est? dominam non stupravit. auge beneficia: nec dominum occidit, nec adulter domino venenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. deinde hoc beneficium eius, quod laudas, serva. alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae, sed reservata. tunc tamen solacium fuisset cum multis pati. denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocabatur, in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus. denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manu missus est. deinde de animo servi.